banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La radicale frugalità degli Spartani
Pagina 236 Numero T6

 Spartana civitas, severissimis Lycurgi legibus obtemperans, aliquamdiu civium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius vitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae voluptatis genera fluxisse et Ionas coronarum in convivio dandarum consuetudinem repperisse. Ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae nervos externarum deliciarum contagione solvi et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem virtutis ad luxuriam quam luxuriae ad virtutem transitum viderent. Quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41237
[emi53rm] - [2017-05-31 10:32:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!