✔ Post hoc proelium classem septuaginta navium Athenienses Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Is plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam, opibus elatam, cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein, vineis ac testudinibus constitutis, propius muros accessit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, lucus, qui ex insula conspiciebatur, nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regiis datum esse. Quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, Athenas statim rediret. Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discesserat. Eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque cum ipse pro se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. Causa cognita, capitis absolutus est, sed pecunia multatus est. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.