banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catone inorridisce davanti alla crudeltà di Silla
Pagina 184 Numero T6

 Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad Sullam venisset et capita proscriptorum in atrium adlata vidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine Sarpedonem interrogavit quapropter nemo inveniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is respondisset non voluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno praesidio militum custodiebatur, adfirmavit perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. Paedagogus et animum Catonis agnovit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. Nihil hoc admirabilius: puer victorem, in officina crudelitatis deprehensum, non extimuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41222
[emi53rm] - [2017-04-05 16:22:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!