L'uomo possiede l'istinto alla conoscenza, all'eccellenza, all'armonia
Pagina 180 Numero 1
✔ In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, et putamus cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium necessariam esse ad beate vivendum. Huic veri vivendi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura vult, nisi utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio. Unum hoc animal sentit quid sit ordo, quid sit quod deceat, qui modus. Itaque nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit.