Datame riesce a sventare un agguato ordito da Artaserse
Pagina 156 Numero T5
✔ Artaxerxes rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit, quas ille plerasque vitavit. Cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, id neque credendum neque neglegendum putavit: experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque quendam elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque per ea loca ire, qua ipse procedere solebat, iussit. Ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum illud agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu, impetum in eum faciunt, quem supponebant Datamem esse. Datames ipse, ut concurrentes insidiatores animadvertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggredi volebant, confixi conciderunt nec quisquam insidiatorum vivus evasit.