banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un incendio doloso
Pagina 155 Numero T3

 Noctu pluribus simul locis circa forum incendium ortum est. Eodem tempore septem tabernae arsere. Comprehensa sunt postea privata aedificia et comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; aedis Vestae vix defensa est. Nocte ac die continuatum incendium fuit, nec cuiquam dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis et iis diversis ignes coorti erant. Itaque consul in contione praemia omnibus promisit ut profiterentur cuius opera id incendium conflatum esset: praemia fore libero pecuniam, servo libertatem. Eo praemio inductus, servus (Manus ei nomen erat) indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse. Comprehensi sunt ipsi familiaeque eorum. Indici libertas data est et viginti milia aeris.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41209
[emi53rm] - [2017-05-10 14:57:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!