banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il mitico scontro tra Ercole e Caco
Pagina 122 Numero T6

 Herculem in Palatium, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando traiecerat, loco herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse. Ibi, cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, cum avertere eam praedam vellet, aversos boves caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, cum gregem perlustravisset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam investigaturus quo vestigia ferrent. Cum omnia vestigia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus ubi boves essent, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde cum boves ad desiderium relictarum boum mugissent, earum vox Herculem ad Caci speluncam convertit. Cum Cacus conatus esset Herculem vadentem ad speluncam vi prohibere, ictus clava, fidem pastorum nequiquam invocans, morte occubuit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41206
[emi53rm] - [2017-04-17 14:31:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!