banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La pazienza di Socrate nei confronti dell'insopportabile moglie Santippe
Pagina 121 Numero T3

 Multi nesciunt quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile. Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuit - ferunt - et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Alcibiades, has Xanthippis intemperies in maritum demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. «Quoniam - inquit Socrates - cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram». Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: «Vitium - inquit - uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit».
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41203
[silvana] - [2016-05-14 19:13:39]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41203
[emi53rm] - [2017-04-12 19:36:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!