Il famoso apologo di Menenio Agrippa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il famoso apologo di Menenio Agrippa

 Fama est Sicinio quodam auctore, iniussu consulum in Sacrum Montem plebem secessisse - trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum; altera fama est in Aventinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce, vallo fossaque communitis castris, quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. Nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam patres ducebant; ea per aequa, per iniqua reconcilianda civitati erat. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et plebi carum. Is intromissus in castra narrare incipit: «Tempore quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia erant, sed singulis membris suum cuique consilium erat, indignatae reliquae partes erant quod sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaerebantur, venter autem in medio quietus nihil aliud quam datis voluptatibus fruebatur. Conspiraverunt inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. Hac ira dum ventrem fame domare volunt, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venerunt. Inde apparuit ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc sanguinem, quo vivimus vigemusque». Conparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, Agrippa flexit mentes hominum.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41193

[emi53rm] - [2017-07-25 17:11:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile