banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una breve descrizione dell'aspetto, delle imprese e della cattiveria dell'imperatore Aureliano
Pagina 77 Numero T4

 Divus Aurelianus fuit viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. Privatim huius multa extant egregia facinora. Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit. Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta. Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, adeo ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. Permulti dicunt Aurelianum fuisse tantae crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset occidere. Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt.
Historia Augusta


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41191
[emi53rm] - [2017-07-04 09:32:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!