Il tribuno Canuleio si oppone alle legge che impedisce il matrimonio fra patrizi e plebei


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il tribuno Canuleio si oppone alle legge che impedisce il matrimonio fra patrizi e plebei

 Cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: «Pontifices, augures, Romulo regnante, nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. Census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat: ab Ser. Tullio est facta. Consules numquam fuerant: regibus exactis creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit. Tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant: instituti sunt. Decemviri tulerunt conubium patribus cum plebe non esse, cum summa iniuria plebis. Nulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi. Nihil est aliud quam exilium intra eadem moenia, quam relegationem pati. Hoc decreverunt ne adfinitatibus, ne propinquitatibus inmisceamur, ne societur sanguis. Lege prohibetur conubium patrum ac plebis, sed id demum contumeliosum plebi est. Vos lege superbissuma libertati vincula conicitis, dirimitis societatem civilem duasque ex una civitates facitis. Hoc est quod nos ex conubio vestro cupimus: nos in hominum, in civium numero esse. Ne vos hoc contendere velitis, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41187

[darkshines] - [2016-04-22 19:21:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile