Alcibiade sospettato di sacrilegio e di congiura

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade sospettato di sacrilegio e di congiura

Bello Peloponnesiaco Athenienses, Alcibiadis consilio, bellum Syracusanis indixerunt. Ad hoc ipse Alcibiades dux delectus est; duo praeterea collegae dati sunt ei, Nicias et Lamachus. Id bellum cum appareretur, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidis (itaque ille Herma postea Mercurius Andocidis vocitatus est). Hoc cum videretur non sine magna consensione multorum esse factum, magnus multitudini timor est iniectus ne (che) qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. Haec suspicio maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quia et potentior et maior quam privatus civis existimabatur et dominationi studere videbatur. Multos enim liberalitate sibi devinxerat. Qua re fiebat ut nemo ei par in civitate existimaretur omniumque oculos et animos in se converteret. Aspergebatur etiam infamia quia in domo sua fieri mysteria dicebantur: quod (la qual cosa) nefas putabatur more Atheniensium, idque non ad religionem sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41183

[darkshines] - [2016-04-20 16:09:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile