La gioventù del poeta Archia: era benvoluto da tutti

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La gioventù del poeta Archia: era benvoluto da tutti

 Ut primum ex pueritia excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit et Antiochiae - nam ibi natus est loco nobili - celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditis hominibus liberalisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria ei contigit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic eius adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec colebantur et in Latio et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae. Itaque Archiam poetam et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes eum hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit, Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum magnas, alter cum res gestas tum etiam studium atque aures adhibere posset. Statim Luculli eum domum suam receperunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41180

[darkshines] - [2017-02-10 13:35:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile