banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli ultimi anni di Cicerone
Pagina 397 Numero 5

 Annos natus quattruor et quinquaginta in collegium augurum cooptatus est; mox proconsul Ciliciam provinciam sortitus, bellum ibi feliciter gessit et imperatoris nomen meruit. Exardescente bello civili, Pompeii partes secutus est. Quamquam vero mortuo Pompeio in gratiam redierat cum Caesare, attamen quamdiu hic rerum omnium dominatum tenuit, Cicero, administratione rei publicae amotus, sese totum philosophiae tradidit, a qua et doloris medicinam et otii oblectationem honestissimam peteret. Post dictatoris caedem civilibus fluctibus iterum iactatus, Antonii triumviri iussu, cuius odium orationibus Philippicis sibi maxime contraxerat, interfectus est anno quadragesimo tertio a. Chr. n. cum aetatis annum ageret quartum et sexagesimum.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41172
[mastra] - [2020-09-22 16:08:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!