Giunge a Cartagine la notizia della vittoria di Canne


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giunge a Cartagine la notizia della vittoria di Canne

 Dum haec Romae atque in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago, Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, ut quaeque deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum, toto amisso exercitu, vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in acie numquam commiserit, unicum haberi imperatorem; Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo, sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tot tantisque victoriis sanctum esse grates deis immortalibus agi haberique.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile