Il tradimento di Pausania

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il tradimento di Pausania

 Pausanias cum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: «Pausanias dux Spartae, postquam propinquos tuos cognovit, quos Byzanti ceperat, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuvante te, redacturum pollicetur. His de rebus si quid geri volueris, certum hominem ad eum mittas fac (=mitte), cum quo colloquatur». Rex, tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gavisus, confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat: petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias voluntate cognita alacrior ad rem regendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41154

[emi53rm] - [2018-08-18 12:49:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile