banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Orgogliose risposte di Alessandro Magno
Pagina 385 Numero 6

 Ingrata oratio [Parmenionis] regi fuit. Itaque, ut finem dicendi fecit: «Et ego», inquit «pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenio essem: nunc autem Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem. Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo. Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus». Introductis deinde legatis, ad hunc modum respondit: «Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed liberalitati meae. Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus.Condiciones vero pacis, quas fertis, si accepero, victorem eum faciunt».
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41153
[emi53rm] - [2020-04-22 07:46:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!