Aspasia interroga Senofonte e sua moglie


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Aspasia interroga Senofonte e sua moglie

 Cum Xenophontis uxore Aspasia locuta est: «Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis?» «Illud», inquit. «Quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis?» Respondit: «Illius vero». «Age sis,» inquit, «quid? Si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?» Hic mulier erubuit. Aspasia autem sermonem cum ipso Xenophonte instituit. «Quaeso,» inquit, «Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius?» «Illius,» inquit. «Quid, si fundum meliorem habeat quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis?» «Illum,» inquit, «meliorem scilicet». «Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utrum tuamne an illius malis?» Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post Aspasia: «Quoniam uterque vestrum,» inquit, «id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis».
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile