Non si deve rimanere neutrali nelle discordie civili


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non si deve rimanere neutrali nelle discordie civili

 In legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: «Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerint, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto». Cum hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirentes quam ob causam dignos esse poena existimaverint, qui se procul a seditione et civili pugna removissent. Tum, qui (uno che) penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic habent. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, sed ad alterutram partem dividi (separati) sese adiunxerint, tum eveniet ut eae partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et adversarios sanatos magis cupiunt quam perditos.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile