Plinio propone a un amico uno sposo per la nipote


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plinio propone a un amico uno sposo per la nipote

 C. Plinius Maurico suo s.
Petis, ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito mihi potissimum iniungis. Scis enim quantopere summum illum virum suspexerim dilexerimque. Nihil est, quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem ex quo nasci nepotes Auruleno Rustico deceat. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi provisus esset Minucius Acilianus, qui me ut iuvenis iuvenem (est enim minor pauculis annis) familiarissime diligit, reveretur ut senem. Nam ita formari a me institui cupit, ut ego a vobis solebam. Patria est ei Brixia ex illa nostra Italia, quae multum adhuc verecundiae, frugalitatis atque etiam rusticitatis antiquae retinet ac servat. Pater Minucius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius voluit. Habet aviam maternam Sarranam Proculam e municipio Patavio. Nosti loci mores: Serrana tamen Patavinis quoque severitatis exemplum est. Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate, prudentia, fide prope singulari. In summa, nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. Nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile