Socrate e le scuole filosofiche derivate da lui


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Socrate e le scuole filosofiche derivate da lui
Pagina 361 Numero 8

 In Graecia multi fuerunt qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent; quorum princeps Socrates fuit. Is, cuius ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram nullam reliquisset, omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et vetustate et sublimitate, tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset, omnium fuit facile princeps. Cum autem essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse abitrarentur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile