La dote presso gli antichi Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La dote presso gli antichi Romani

 Cum secundo bello Punico Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset, petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam innuptam adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se (senza la sua presenza) dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris partes sibi desumpsit, constitutaque dote, summam eius ex aerario erogavit ac puellam nuptum dedit. Dotis modus XL milia aeris fuit. Quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest. Namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia, Caesonis filia, maximam dotem ad virum X milia aeris tulisse visa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intravit, Dotatae cognomen invenerit. Idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua vindicavit, quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile