Fedeltà di schiavi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fedeltà di schiavi

 Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclusus Domitius; imperavit medico eidemque servo suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret: «Quid cunctaris, inquit, tamquam in tua potestate totum istuc sit? mortem rogo armatus». Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius et: «Iube, inquit, me adservari, dum ex eventu intellegis an venenum patri tuo dederim». Vixit Domitius et servatus a Caesare est; prior tamen illum servus servaverat.
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit, nihilque se deprecari, quominus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori velle, quo rara erat fides dominum mori nolle!
da Seneca


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile