Si debbono rispettare i magistrati


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Si debbono rispettare i magistrati

 P. Servilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari vidisset, loco testis constitit ac inter summam patronorum et accusatorum admirationem sic orsus est: «Hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam vitam egerit quamque merito vel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina via iter facienti, admodum angusto loco, equo descendere noluisse. Quod an aliquid ad religionem vestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putavi». Iudices reum, vix auditis ceteris testibus, damnarunt (=damnaverunt): valuit enim apud eos cum amplitudo viri, tum gravis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui venerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile