Perchè Tito Manlio fu soprannominato Torquato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perchè Tito Manlio fu soprannominato Torquato

 Cum exercitus Gallorum et Romanorum ita consedissent, ut uno ponte dirimerentur, Gallus quidam eximia corporis magnitudine in vacuum pontem processit et, quantum maxima voce potuit: «Quem nunc, inquit, Roma virum fortissimum habet, procedat ad pugnam, ut noster eventuos ostendat, utra gens bello sit melior». Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere (affrontare) nollent; tum T. Manlius ex statione ad dictatorem pergit. «Iniussu tuo, inquit, imperator,extra ordinem numquam pugnaverim, non si certam victoriam videam (nemmeno se vedessi); si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit». Tum dictator: «Macte virtute, inquit, et amore patriae, Tite Manli, esto. Perge et nomen Romanum invictum, dis iuvantibus, praesta!».
Ab amicis armatus Manlius processit. Ubi uterque inter duas acies constitit, Gallo facultatem gladio utendi Manlius eripit. Qui inter corpus armaque eius se insinuans celeriter compluribus ictibus ventrem perfodit et ingentem hostem prosternit. Iacentis corpus torque spoliat, quo ipse se ornat. Quam ob rem postea Manlio ipsi et progeniei cognomen fuit Torquatus.
da Livio


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile