banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il buon maestro
Pagina 314 Numero 12

 Sumat ante omnia praeceptor erga discipulos suos parentis animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet; ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sit sermo; nam, quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. Minime iracundus, simplex in docendo, patiens laboris. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus; quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emandando quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus. Ipse aliquid, immo multa, cotidie dicat, quae audita secum referant discipuli.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41105
[emi53rm] - [2017-08-01 14:32:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!