La leggenda sull'origine dell'aruspicina è assurda


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La leggenda sull'origine dell'aruspicina è assurda

 Ortum videamus haruspicinae; sic facillime iudicabimus quem auctoritatem habeat. Tages dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et adfatus esse eum, qui arabat. Is autem Tages, ut est in libris Etruscorum, puerili specie dicitur apparuisse, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu obstipuit bubulcus clamoremque magnum cum admiratione edidit. Concursus fuit, totaque Etruria brevi tempore in eum locum convenit; tum ille plura locutus est, multis audientibus. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem habent disciplinae. Estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse deum an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? Quid? Idem deus nonne poterat hominibus disciplinam e loco superiore tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? unde porro illa, quae docebat, potuit ipse didicisse?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile