Atilio Regolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Atilio Regolo

 Post haec mala Carthaginienses a Regulo duce, quem ceperant, petiverunt ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Illa Romam cum venisset, inductus in senatum dixit se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desiisse. Itaque et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; [dicens] illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullos admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis extinctus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile