La Battriana


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La Battriana

 Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multae arbores et vites largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; [regiones] quae mitiores sunt frumento conseruntur; ceterae armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant atque ad eorum cursum iter dirigunt, et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur; itaque Bactriani equites triginta milia expleverant.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile