La Domus aurea


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La Domus aurea

 [Nero] domum a Palatio usque Esquilias fecit, quam primo "transitoriam", mox incendio absumptam restitutamque "auream" nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias (lunghi mille passi) haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper arvis atque vignetis et pascuis silvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis (conchiglie di madreperla) erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores et unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus et noctibus, vice mundi (come il cielo) circumageretur; balineae marinis et Albulis fluebant aquis.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile