Nerone fa incendiare Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nerone fa incendiare Roma

 [Nero] nec populo nec moenibus patriae pepercit: nam, quasi offensus deformitate veterum aedificiorum et angustiis flexurisque vicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius, cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos, non attigerint; et quaedam horrea circa Domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, bellicis machinis labefactata atque inflammata sunt, quod saxeo muro constructa erant. Per sex dies septemque noctes ea clade saevitum est, ad monumentorum bustorumque deversoria plebe compulsa. Tunc, praeter immensum numerum insularum, domus priscorum ducum arserunt, hostilibus adhuc spoliis adornatae, deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis votae dedicataeque, et quidquid visendum atque memorabile ex antiquitate duraverat. Hoc incendium e turre Maecenatiana Nero prospectans laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine, ruinam Ilii in scaenico habitu decantavit.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile