Non è possibile applicare la legge del taglione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non è possibile applicare la legge del taglione

 Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt: «Si membrum rupit, ni cum e pacto, talio esto». Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis est. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium. In qua re primum ea difficultas est inesplicabilis. Quid si membrum alteri imprudens rupit? quod enim per imprudentiam factum est, retaliari per imprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quoniam igitur modo imprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed imprudentiae? Sed et si prudens rupit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 15 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile