Alcibiade


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade
Pagina 273 Numero 16

 Alcibiades virtutibus et vitiis omnes aequales superavit. Admodum puer, cum adversarii manum in certamine momordisset atque hic dixisset: «Mordes ut mulieres», «Immo, inquit, ut leones». Vir acris ingenii, ad summos magistratus vocatus est belloque interfuit, quod Athenienses cum Syracusanis gesserunt; sed violatae religionis accusatus, civitatis imperio parere noluit, atque ad Lacedaemonios profugit. Apud quos cum in suspiciones venisset, in Asiam transiit ad Tissaphernem. Ab exilio deinde revocatus Lacedaemonios, antea victores, pugna navali ad Cyzicum devicit. Postea, aliquot proeliis infeliciter gestis, sua sponte ad Pharnabazum satrapen exulavit. Qui vero, minis Atheniensium perterritus, misit nonnullos homines ut Alcibiadem interimerent. Quem cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa domum in qua quiescebat, eamque succenderunt ut Alcibiadem incendio conficerent.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile