Scipione porta la guerra in Africa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione porta la guerra in Africa

 Anno quarto decimo postquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africam contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat, exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus militum, XI milibus occisis. Syphacem Numidiae regem capit, qui se Afris coniunxerat, et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Tum omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. Senatus pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile