L'organizzazione militare dei Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'organizzazione militare dei Romani

 Res militaris in tres dividitur partes, equites pedites classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem alarum ab utraque parte protegunt acies. Equitibus campi, classibus maria vel flumina, peditibus colles urbes plana et abrupta servantur. Ex quo intelligitur magis rei publicae necessarios [esse] pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum expensa minore nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii nomen accepit, ut ei numquam liceret oblivisci quod vocabatur. Verum ipsi pedites in duas divisi sunt partes, hoc est auxilia et legiones. Sed auxilia a sociis vel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem virtus praecipue in legionum ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod vocabulum eorum desiderat fidem et diligentiam qui milites probant. In auxiliis minor, in legionibus longe amplior consuevit militum numerus adscribi.
da Vegezio


Oggi hai visualizzato 15 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile