Il nodo di Gordio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il nodo di Gordio

 Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens; tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi. Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque vehiculis usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus edĭtam esse oraculo sortem, Asiae potiturum eum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupīdo incessit Alexandri animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedŏnum, illa expectatione suspensa, haec sollicită ex temerariā regis fiduciā, quippe series vinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quove se conderet nec ratione nec visu perspĭci posset. Ille nequāquam diu luctatus cum latentibus nodis: «Nihil» inquit «interest quomŏdo solvantur», gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41042

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile