Marcus Porcius Cato senex

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marcus Porcius Cato senex

 M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est apud Sabinos, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio Maximo, M. Claudio Marcello consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis magnique eius opera aestimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua superiore tempore Q. Ennium poetam deduxerat; quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. Censor factus severe praefuit ei potestati. Circiter annos sexaginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, propter rem publicam, suscipere inimicitias non destitit. In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Ab adulescentia confecit orationes: senex historias scribere instituit, quorum sunt libri septem.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40994

[emi53rm] - [2019-10-16 10:47:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile