banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Violenta Ciceronis verba contra Antonium
Pagina 113 Numero 21

 O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sactissimum limen intrare? Hac te in domo tam diu deversari non pudet, in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum? An tu, illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest. Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. Me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum? Fuit enim ille vir cum foris clarus, tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. Huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40984
[degiovfe] - [2018-07-03 15:13:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!