banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marcus Aurelius
Pagina 83 Numero 7b

 Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnutum iugi triennio perseverasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi atque omnis barbaria commoverat, multa hominum milia interfecit, ac, Pannonis servitio liberatis, Romae rursus cum Commodo Antonino, filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphavit. Ad huius belli sumptum cum, aerario exhausto, largitiones nullas haberet neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro Divi Traiani sectione, distraxit; vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum. Ac per duos continuos menses ea venditio habita est multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40967
[emi53rm] - [2020-08-12 11:50:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!