banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintus Titurius Sabinus pervenit in fines Venellorum
Pagina 78 Numero 28

 Dum haec in Venetis geruntur, Quintus Titurius Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Venellorum pervenit. Magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo rebus omnibus loco castris se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque perductis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus carperetur; tamtamque opinionem timoris praebuit, ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret (= tenebat), nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40964
[emi53rm] - [2020-08-13 07:11:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!