Iugurtha

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Iugurtha

 Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, ut mos gentis illius est, equitabat, iaculabatur, cursu cum aequalibus certabat; et cum omnes gloria superaret, omnibus tamen carus erat; ad hoc pleraque tempora in venando agebat, leonem aut alias feras primus atque in primis feriebat; ipse semper promptus in rebus gerendis erat et minimum de se loquebatur. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat existimans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intelligit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupiditatem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40963

[emi53rm] - [2018-11-15 12:36:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile