banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Contra fatum etiam cautiones inutiles sunt
Pagina 77 Numero 26

 Croesus e duobus filiis et ingenii et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atyn existimavit ferro sibi ereptum. Itaque quicquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit avertere. Solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti: domi retentus est; habebat armamentarium omnis generis telorum plenum: id quoque amotum est; gladio cinctis comitibus utebatur; non potuerunt propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit. Cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium imploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur. Verum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus lanceam petendae ferae gratia missam, in eum detorsit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40962
[emi53rm] - [2020-08-14 07:12:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!