banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Camillus Veios capit
Pagina 64 Numero 33

 Inseritur huic loco fabula: immolante rege Veientum vocem haruspicis dicentis, qui eius hostiae exta prosecuisset, ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites, ut (a) adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. Cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis, cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur. Deinde, multa iam edita caede, senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. Is finis sanguinis fuit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40955
[emi53rm] - [2020-08-11 07:34:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!