banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Carthaginienses post Zamam pacem petunt
Pagina 64 Numero 32

 Scipio confestim post proelium, expugnatis hostium castris, direptisque, cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. Misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet; ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta, profectus ab Utica portum Carthaginis petit. Haud procul aberat, cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis. Decem legati erant, principes civitatis, auctore Hannibale, missi petitum pacem. Qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent eo se moturum castra. Provectus in portum ut contemplaret Carthaginis situm non tam ut nosceret in praesentia quam ut deprimeret hostem, Uticam, Octavio revocato, rediit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40954
[emi53rm] - [2020-08-12 06:56:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!