banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vercingetorix rebellationem contra Romanos parat
Pagina 52 Numero 8

 Vercingetorix, Celtilli filius, Arvenus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus, facile incendit. Cognito eius consilio, ad arma concurritur. Prohibetur ab Gabannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptare fortunam non existimabant; expellitur ex urbe Gergovia: non desistit tamen atque in agris habet delectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit (avvicina) ex civitate, ad suam sententiam perducit; hortatur ut (a + cong.) libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis, adversarios suos, a quibus paulo ante eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoqueversus legationes; obtestatur ut (che + cong.) in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos, reliquosque omnes qui Oceanum attingunt, adiungit; omni consensu ad eum confertur (viene conferito) imperium. Qua obtenta potestate, omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi, quodque ante tempus efficiat, constituit; in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto, igne atque omnibus tormentis necat; leviore de causa, auribus desectis aut singulis effossis oculis, domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
Cesare

Oggi hai visualizzato 6.2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8.8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40946
[mastra] - [2020-10-07 18:01:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!