Epaminondae elogium


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Epaminondae elogium
Pagina 26 Numero 35

 Post paucos deinde dies Epaminondas decedit, cum quo vires quoque rei publicae Thebanorum ceciderunt. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere (= gesserunt), nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere (= fuerunt), ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae semper quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissentit. Nam ut relatus (riportato) in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Ut servatum audivit, iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita velut gratulabundus (felicitandosi) patria expiravit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40931

[mastra] - [2016-04-19 19:57:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile