Dux ad pugnam suos milites incitat: praemium est miseriae et servitutis redemptio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dux ad pugnam suos milites incitat: praemium est miseriae et servitutis redemptio

 Quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest hostibus divitias abunde esse quas profundant in aedificationibus in mari et in montium aequatione; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Quis potest tolerare illos binas aut amplius domus continuare construere, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam vexant, tamen summa libidine divitias suas vincere non possunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum: res nunc est mala, spes multo asperior: denique, quid nobis restat praeter miseram vitam? Cur igitur non expergefacitis? En illa, illa quam saepe optavistis libertas, praeterea decus, gloria in oculis sita sunt: fortuna omnia ea victoribus praemia posuit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40929

[mastra] - [2016-06-07 20:31:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile