✔ Themistocles omnium civium perceperat nomina: num igitur censetis eum, cum in aetate processisset, salutare solitum fuisse Aristidem pro Lysicamo? Equidem non modo eos cognovi, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens memoriam perdo. Enim, sepulcra legens, in memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi immemorem se thesaurum obruisse. Nonne senex, cui mens exercita in studiis est, cognoscit omnia quae curat, vadimonia constituta, suos debitores, sua debita? Quid (Che dire di + nominativo) iuris consulti? Quid pontifices? Quid augures? Quid philosophi senes? Nonne multa in mente habuerunt? Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria.