Marcello risparmia Siracusa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marcello risparmia Siracusa

 Marcellum, cum Syracusas vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem delere et extinguere. Itaque aedificiis omnibus, publicis, privatis, sacris, profanis, sic pepercit, quasi ad ea defendenda cum exercitu, non expugnanda venisset. In ornatu urbis habuit victoria rationem, habuit humanitatis: proprium victoriae putabat esse multa Romam deportare, quae ornamento esse urbi possent; humanitatis non plane exspoliare urbem, cum eam conservare voluisset. In hac partitione ornatus victoria Marcelli populo Romano appetivit non plus quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae apportata sunt, in aede Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile