Probo informa il Senato dei suoi successi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Probo informa il Senato dei suoi successi

 Compositis igitur rebus in Gallia, tales ad senatum litteras dedit:
«Ago diis immortalibus gratias, patres conscriptis, quia vestra in me iudicia comprobarunt. Subacta est omnis qua tenditur late Germania: novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. Omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt et contra interiores gentes militant. Supplicationes igitur vestro more decernite. Nam et quadringenta milia hostium caesa sunt, sed sedecim milia armatorum nobis oblata, et suptuaginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae libertae. Coronas quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti, clementiae dedicavi. Et has Iovi Opt. Max. [=Optimo Maximo] ceterisque diis deabusque immortalibus vestris manibus consecrate. Praeda omnis recepta est, capta etiam alia et quidem maior quam fuerat ante direpta. Arantur Gallicana rura barbaris bobus, et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus».
da Flavio Vopisco


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile